Entdeckungsreise im Norden mit der Maus
auf Dithmarschens ältester Karte von 1559
.Lateinischer Text.
Der lateinische Text im Wortlaut:
Vera descriptio Ducatus Thietmarsiae, ab Holstati  Princip. nuper bello subiugati.
MArsorum, qui a Marso originem trahunt, meminit Strabo, eosque ante multa saecula ex locis Rheno finitimis, in profundam atque palustrem regionem migrasse memorat. Horum posteri Theutomarsi, siue vt vulgus pronuntiat Thietmarsi, ante .CCCC. annos, antiquiss. Stadiensium familiae paruerunt, quorum multos fraude oppresserunt, seque in libertatem, eiecta omni nobilitate, vindicarunt. Vicit eos Henricus Leo Saxoniae Dux. Sed eo ab Imperatore Friderico proscripto, Rex Daniae Waldema- rus terram occupauit: cumque Thietmarsorum opera contra Adolphum Holsatiae Comitem R Lubecenses vteretur, defecerunt ad hostes, a quibus Rex apud pagum Bornhouet profligatus fuit. Ita denuo libertati restituti, ne Anarchi viderentur, Archiepiscopum Bremensem Principem professi sunt, sed nec tributa soluerunt, nec iussis suis vnquam paruere. Saepe ab Holsatis tentati, semper eos repulerunt. Imperator Fridericus .III. terram Ducatus titulo contulit Regi Daniae Christiano Prim: cuius filius Ioannes, cum Ann M.D. ipsis bellum inferret, omnibus suis copiis caesis, vix cum paucis fuga elapsus est, amissa maxima parte Holsaticae nobilitatis. Ab eo tempore insolentiores victoria facti, plurimum negocij Holsaticis Principib. fecerunt Adolphus filius Regis Daniae Friderici, haeres Regni Noruegiae, Dux Slesuici & Holsatiae, indigne ferens illorum petulantiam, Anno M.D.LIX. milites conscribit, cui Rex Daniae Fridericus II & Ioannes frater, socia arma iungunt. Collectis omnibus copiis, capitur Meldorpium, cum tota parte Australi. Deinde interiectis paucis diebus, magnis itinerib. per vallum Tilenbrugge copiae ducuntur: quibus Thietmarsi ex Hemmingstadio ante oppidum Heydam obuiam proficiscuntur, expulsuri pugna milites ex itinere defatigatos: sed aliquoties repulsi, praeliumque renouantes, demum caeduntur fuganturque, & oppidum incenditur. Caesa sunt eo die Thietmarsorum tria millia. Dux Adolphus, cum militibus continendis, qui se iam in fugam coniecerant, strenue operam nauaret, vulnus accepit. Fuit is dies .XIII. Junij. Hac clade accepta, Thietmarsi Regi & Principib. supplices facti, veniaque impetrata in gratiam redierunt: atque ita Thietmarsia, quae per multa saecula libertatem suam armis tutata est, Holsatiae Principib. paret. Antuerpia apud ioannem Liefrinck.1559.
Zurück
© Volker Arnold, zuletzt geändert am: